Latin
197 to 214
Boethius, De Syllogismo Categorico 197-214
Unproofread scanNot analysed yet
Sit a malum, justum, bonum. Si quis igitur dicat: Nullum bonum malum est, Quoddam bonum justum est, concludit: Quoddam justum malum non est. His igiturexpeditis, quid ipse syllogismus sitdiffiniendum est. Diffinitur autem sic: syllogismus est oratio in qua positis quibusdam atque concessis, aliud quiddam quam sint ea quae posita et concessa sunt, necessaria contingit per ipsa quae concessa sunt. Orationem diximus esse syllogismum idcirco quoniam omnisdiffinitio a generali trahitur, genus autem syllogismi est oratio. Quod autem dictum, in quapositisquibusctametconcessis,itainteliigendum est, quasi sic dictum esset, secundum quam positis et concessis; ut enim syllogismus fiat, ante aliquid a proponente dicitur, quod audiens concedat, quod si ille concesserit, concluditetperficitsyllogismum, idcirco, quia dubiae res per quaedam concessa et probata monstrantur,conceditur autem aequaliter et negatio vera. Caetera vero in syllogismi diffinitione talia sunt quae non integre dispositos syllogismos a syllogismorum diffinitione verorum discernant. Nam quod dictum est, in qua positis quibusdam, sumptorum scilicet et propositionum multitudo monstratur. Suntenim qui putantur esse hujusmodi syllogismi, in q'libus tantum una propositio est et una conclusio. Qualis est hic, vides, vivis igitur; homo es, animal igitur es, et alia hujusmodi, quos scilicet veteres in syllogismis non acceperunt, svllogismus enim est aliquorum collectio. At vero collectio non nisi plurimorum est, et quicunque unam posuit propositionem, ille non colligit. Nullum igitur faciet syllogismum. Debet enim syllogismus, ut angustissimus Bit, duabus propositionibus comprobari. Quod autem dictum est, aliud quiddam necessario evenire quam sint ipsa quae concessa sunt, quoniam frequenter tales ab aliquibus fiunt syllogismi, ut ea qaae proposuerunt, ipsa etiam in conclusione concludant, ut est hic: Si homo es, homo es; homo autem es, homo igitur es. Idem enim conclusit quo dante proposuit. Atque ideo, ad istorum discretionem, aliud quiddam contingere debere dictum est quam sint ea quae concessa sunt, ut in superioribus omnibus syllogismis quos in trium figurarum modis et demonstratione posuimus.