# De Syllogismo Categorico 31-43

Boethius, De Syllogismo Categorico, 31 to 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/31

Tribus igitur terminis ita positis, ut prope se et sib connexi sint, tres non ultra fieri complexiones ne-, cesseest hoc modo: sit enim a, sit b, sit c; aut enim a de praedicatur, et b de c, aut certe a et de prae-dicabitur et de c, vel iisdem ipsis a et b e terminus videbitur esse subjectus. Sit enim a bonum, sit justum, sit virtus, aut enim a, id est bonum erit in omni b, id est justo, et dicetur,omne justum bonum est, item justum in omni c, id est virtute, et dicetur, omnis virtus justa est. Et erunt hujusmodi propositiones: omne justum bonum est, et omnis virtus justa est, aut a, id est bonum, de b, quod justum est, et de c, quod virtus est, praedicabitur, ut si omne justum bonum est, omnis virtus bona est, aut certe a bonum, justo, et virtuti subjacebit, ut dicatur, omne bonum justum est, et omne bonum virtus est. In hac enim complexione b et c de sola a termino prædicatur. Ubi vero a de omni termino, et item praedicatur de omni c. Hanc figuram voco primam quae diffinitur sic: Prima figura est in qua is qui subjectus est dealio praedicatur. Namque b, quod a termino subjectum est, ad item terminum praedicatur.Ex.tremitates vero dico hujus figurae quod prædicatur et quod subjectum est, id est a c. Namque a prædicatur de termino, vero terminus termino subjacet. Medium autem illud voco quod alii subjacet, et de alio praedicatur, id est b. Nam terminus a termino subjacet, de vero termino praedicatur. Major vero extremitas est, quas prima prtedicatur,id est a. Namque idem a de termino praedicatur.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
