# De Syllogismo Categorico 59-78

Boethius, De Syllogismo Categorico, 59 to 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/59

Medius autem terminus in hac figura erit qui de utrisque praedicatur, id est a. Extremitates vero ea quæ subjecta sunt, id est b et c. Major vero extremitas est de qua primo a terminus appellatur,id est justum; vel si ad primo praedicabitur, terminus majorextremitasinvenitur. Idcirco quod ea extremitasde qua medius terminus primo praedicatur, in conclusione ipsa quoque prædicabitur, ut posterius demonstrandum est. Minor vero extremitas erit,ad quod modius terminus posterius praedicabitur. Tertia vero figura est, quoties a et termini de unoc praedicantur. Si quis enim pieedicet a, id est bonum, de c, id est virtute, ut sit bujusmodi propositio, omnis virtus bonum estjiLem praedicetur de c, ut sit, omnis virtus justum est, tertiam figuram facit. In hac vero figura medius terminus erit qui utrisque subjectus est, id est c. Namque de termino a et termini praedicantur. Major vero extremitas est quae primo praedicatur, id est a; minor vero quae postea, id est b; vel si quem libuerit prius, a posterius praedicare secundum priorem posterioremque prædicationem, major minorve extremitas invenietur, et hic quoque major extremitas in conlusionibus, sicutinsuperioribus aliis figuris, de minor praedicatur. Expeditis igitur tribus syllogismorum figuris, dicendum eslquiaperfectus syllogismus est cui ad integram probatamque conclusionem ex superius sumptis et propositis nihil deest. Sed modo atque ordine facta conclusio nihil dehabens, per ea quae antea proposuit terminatur. Imperfectus vero syllogismus est cui nihil aeque ad perfectionem deest, verumtamen in his quae in propositionibus sumpta suntaliqua desunt, curita esse videtur. Sed et hae diffinitiones omnes posterius liquebunt. Nunc autem unde hae figurae nascantur breviter explicandum est. Quoniam unde nascuntur, in eadem iterum resolvuntur. Sed secunda et tertia figura de prima figura nasci et procreari videntur.

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
