Latin
Book 2, Tertiæ figuræ modi
Boethius, De Syllogismo Categorico 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quartus modussecundae figuraequoniam jam primo, cum factus est per conversionem, in superioris primae figuræ modum retorqueri non poterat, sed per impossibile demonstratum est, hic quojue per impossibileadsuperiores reduciturmodos, etquoniam omnes secundas figurae modi per impossibile monstrantur, idcirco nos quoque inchoantes a quarto omnes per impossibileresolvamus. Nam quartus secundge figurae modus in primum primæ figurae resolvitur per impossibilitatem, tertius in secundum, secundus in tertium,primus inquartum, quod hoc modo liquebit. Si quis ergo duas istas concesserit propositiones, id est, omne bonum virtus est, et quoddam justum virtus non est, necesse est quoque conclusionem concedat quæ est, quoddam igitur justum bonum non est. Nam si haec falsa est, erit ei contrajacens vera quæ est, omne justum bonum est, sed illam concessit quae est primaquartimodi, id est, omne bonum virtus est. Ex his igitur concludat, omne igitur justum virtus est. Sed prius concessit quarti modi secundum propositionem,quæ est,quoddam justum virtusnon est. Nunc vero conceditomne justum virtus est, duassibi contrajacentes simul conclusurus est, quod fieri non potest. Hoc autem idcirco evenit, quia conclusio quarti modi in primi modi secundam propositionem conversa est: quod si secunda prupositio primi modi in quarti conclusione non colligitur, quarti conclusio, id est particularis negatio, permanebit. Sed ne forte nos conturbet quod alios terminos in resolvendo modo posuimus, quam superius in disponendo; non enim modo in terminis laboramus, sed in figuris et modis etcomplexionibus construendis atque resolvendis operam consumimus. Eodem modo et caeteri secundae figuin primos quatuor resolvuntur.