# De Syllogismo Categorico 88-96

Boethius, De Syllogismo Categorico, 88 to 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/88

sed Theophrastus vel Eudemus super hos quatuor quinque alios mo- i dos addunt,Aristotele dante principium in secundo priorum Analyticorum volumine,quod melius postmodum explicabilur.Secunda vero figura habet sub se quatuor modos; tertia vero, auctore Aristotele, sex; addunt etiam alii unum,sicut ipse Porphyrius, superiores scilicet sequens. Et quoniam (ut superiore libro dictum est) aliae propositionesaffirmativae sunt, aliae negativae, et earum aliæ universales, aliae vero particulares,secundum eas ipsas,propositiones syllogismorumconclusionesquejunguntur.Namque primae figurae primus modus est qui fit ex duabus universalibus alfirmativis,universalem colligens affirmativam.Si enim a terminus fuerit in omni termino,et si terminus de omni termino fuerit praedicatus,aterminus de omni ctermino praedicabitur. Namque a bonum si praedicetur -de omni justo, ut sit,omne justum bonum est, vero justum, si de praedicetur virtute, ut sit,omnis virtus justum est, necessario concluditurextremitalibus ad se invicem praedicatis, id est a et c,ut sit omnis virtus bonum est.Sunt igitur hujusmodi propositiones atque conclusio? Si a in omni fueril,et b in omni fuerit a terminus de omni praedicabitur, id est, omne justum bonum est,omnis virtus justaest; et conclusio, omnis igitur virtus bonum est,et hic primæ figuræ primus modus est.Secundus vero modus primae figurae est, quoties ex prima universali negativa et secunda universali affirmativa conclusio universali negatione colligitur.Si enim sit a malulD,b bonum, justum,a terminus de nullo termino praedicabitur.Nullum enim bonum malum est, vero terminus de omni termino praedicabitur; omne enim justum bonum est. Quare colligitur,nullum justum malum est,ut est hoc modo: Si a terminus de nullo termino praedicatur, vero terminus de omni fuerit praedicatur,a terminus de nullo praedicabitur,ut est,nullum bonum malum est,omnejustum bonum est;

---

Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml.
