Latin
1.1.111 to 1.1.121
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.111-121
Unproofread scanNot analysed yet
vero conditionales hoc modo: si est a, est b, si est b,est c,namque utrisque communis est: atque ideo inter propositiones quæ ex tribus terminis, et eas quæ ex quatuorcomponunturmediae sunthujusmodi propositiones. Per secundam vero figuram proponitur hoc modo: si est a, est 6, si non est a, est c. Per tertiam vero figuram sic: est b, est a, si est c,non est a. Ac de connexis quidem ista sufficiant. Disjunctivae propositiones semper ex contrariis constant, ut hoc:aut est a, aut est, altero enim posito alterum tollitur,et interempto altero ponitur alterum. Nam si est a, non est b. Si non est a, est b Eodem modo etiam si sit b,non erit a, si non est b,erit a. His igitur expeditis,ad connexas revertamur, in illis enim vel propositio propositionem, vel conditio conditionem,vel propositio conditionem, vel conditio propositionem sequitur. Dicendum est igitur quae propositiones quarum propositionum consequentes esse videantur, quae contrarietatis modo quam longissime a se differant,quce vero oppositionis contradictionedissentiant. Simplicium namque, id est praedicativarum propositionum, alia; praeter modum proponuntur, alia: cum modo; praeter modum sunt quaecunque purum esse significant hoc modo, dies est, Socrates philosophus est, et quae similiter proponuntur. Quaevero cum modosunt,ita proponuntur: Socrates vere philosophus est. Hic enim vere modus est propositionis: sed maximas syllogismorum faciunt differentias haec propositiones cum modo enuntiatae, quibus necessitatis aut possibilitatisnomenadjungitur necessitatishocmodo,cum dicimus ignem necesse est calere; possibilitatis. ut cum ita proponimus,possibile est a Graecis superari Trojanos. Quo fit ut omnis propositio aut inesse significet,aut inesse necessario,aut cum non sit aliquid, tamen enuntiet posse contingere; quarum quidem ea quae inesse significat simplex est, neque in nullas partes alias deduci potest.