Latin
1.1.183 to 1.1.196
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.183-196
Unproofread scanNot analysed yet
Prioris vero negatione et sequentis positione nullus omnino syllogismus etficitur. Omnium igiturtalium propositionum primum numerus explicetur, ut qui fiant ex his syllogismi, facilis acquiratur agnitio. Sunt autem quatuor: si est a, est b; si est a, non ent b; si non est a, est h; si non est a,non est b. Ac de prioribus quidem syllogismis atque perfectis primo loco dicendum est. Horum enim primus modusest hic a prima veniens propositione, si est a,est b. Atqui est a,est igitur b; cum enim prima propositiotantulII conditionem proponat, ut si sit a, necesse sit consequi essentiam terminum, id assumptio quod præcedit assumit ac ponit, dicitque: Atqui est a, consequitur igitur ut sit b,id enim ex consequentia primae propositionis effectum est. At si id quod sequitur assumendo ponamus, nullus efficitur syllogismus. Age enim sit hujusmodi consequentia,ut si sit a,sit b,assumaturque quod sequitur hoc modo: at est b, non consequitur ut si vel non sit a. Id vero clarius fiet exemplo: sit enim propositio, si homo est, animal est, assumaturque esse animal, scilicet quod sequitur, non necesse erit hominem vel esse vel non esse, potest enim cum sit alias hoc vel esse vel non esse. Secundus vero modus est eorum in quibus prior propositionis pars in assumptione repetitur,qui venit ex secunda propositione superius digesta,hoc modo, si est a, non est b; atqui est a, non est igitur b; id enim propositum fuerat,si esset a,non esse b. Sumpto igitur praecedente, consequentis est facta con- ]clusio; quod si consequens sumas, nullus videtur fieri syllogismus,quianecconsequitur ullanecessitas hoc modo, si est a, non est b; atqui non est b, non necesse est esse a, vel non esse.