# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.82-89

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 1.1.82 to 1.1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.82

si non est animal,non est homo. Non vero si homo non fuerit,animal non est, multa enim sunt animalia quae homines non sunt. Itaque in consequentia propositionis conjunctæ,si est primum, secundum esse necesse est, si secundum non fuerit,non erit primum;at verosi primum non fuerit, non necesse est ut non sitsecundum,nec vero necesseest utsit,id enim demonstrandum esse dudum nobis propositum fuit.Sit enima,idque cum fit necesse sit esse b, dico quia si non fuerit a,non necesse est esse b,nec iddico quoniam sinon fuerit a, necesse est non esse b, sed tantum non necesse est esse b; nam quiapaulo antedemonstratum est, si non fuerit, necessario non esse a, si eumdem, b,terminum non esse contingerit,non erit a Sed si cum non sit a,necesse est esse b,idem b ex necessitate erit,ac non erit.Nam quiab terminum nonesse contingit,non erit Quia vero si a non fuerit,6 esse necesse erit,idemigitur terminus erit ac DOn erit, quod est impossibile. Ex his igitur demonstratum esse arbitror,in consequentia hypothetica propositionp, si sit primum consequi ut sit secundum; si non sit secundum, consequi ut non sit primum; si vero non sit primum, non consequi ut si vel non sit secundum.Nam et illud apparet,si sit secundum non consequi ut sit vel non sit primum, ut in ea j propositione quae est, si homo est, animal est, si animal sit, non consequitur ut si homo vel non sit: quod si primum non sit,non consequitur ut necessario sit vel non sit secundum; velut in eadem propositione,si homo non fuerit,non necesse est ut aut sit animal,aut non sit.Ex omnibus igitur solae duae consequeatiaestabilessuntetimmutabiliterconstant: si sit primum, ut consequatur ut sit secundum;

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
