Latin
1.1.90 to 1.1.97
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.90-97
Unproofread scanNot analysed yet
si secundum non fuerit,necessario consequi ut non sit primum. His itaque determinatis, illud adjungam, quoniam cum omnis hypothetica propositio simplex non sit,atque ex aliis propositionibus conjungatur, sunt tamen hypothoticaB quaedam quae, si reliquis conditionaiibuscomparentursimplicesesistimentur. Omnisenim conditionalis propositio aut connexa est aut disjuncta; haec vero quoniam ex praedicativis copulantur,in connexis propositionibua quatuor fieri necesse est hujus copulationis modos. Namque hypothetica propositio aut ex duabus simplicibus conjuncta est,et vocatur simplex hypothetica, ut haec; si a est,b est,veluti cum dicimus,si homo est, animal est, homo enim est, et animal est, duae sunt simplices propositiones; aut ex duabus hypotheticis copulatur,et dicitur composita,veluti cum dicimus, si cum a est, est, cum sit c,est d,veluti cum tali propositione enuntiamus,si cum homo est, animal est, cum sit corpus erit substantia. Etenim si cum homo est,animal est, una est hypothetica; alia vero, cum sit corpus substantia est,ex quibus conjungitur una propositio quae composita nuncupatur. Aut ex una simplici et ex una hypothetica copulatur, velut hasc: si a est cum sit b, est c, veluti cum dicimus, si homo est cum sit animal,est substantia. Namque homo est simplex propositio, cum sit animal esse substantiam,hypothetica ex ipsa consequentia conditionis ostenditur. Aut ex priore hypothetica et simplici posteriore committitur, ut cum dicimus:si cum sit a,est 6, erit et c, veluti hoc modo, si cum sit homo,animal est et corpus,hypothetica namque est ea quae proponit, si cum sit homo, animal est; simplex posterior quae hanc hypotheticam propositionem sequitur,id est corpusesse:hsec quoque quoniam non ex simplicibus copulatæ sunt,compositae dicuntur. Sed priores quidem quae ex simplicibus propositionibus constant, et simplices hypotheticæ nuncupantur, in duobus terminis constitutae sunt.