Latin
1.2.1 to 1.2.17
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.2.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Si sit n, cum sit b, est c. Si sit a, cum sit b, non est c. Si sit a, cum non sit b, est c. Si sit a, cum non sit b, non est c. Si non sit a, cum sit b, est c. Si non sit a, cum sit b, non est c. Si non sit a, cum non sit b, est c. Si non sit a, cum non sit b, non est c. Ac primum quæ sit earum natura, videtur esse tractandum. Neque enim quoque modo conditio ponatur, conditionalis propositio fiet, sed si illa consequentiapropter positam evenitconditionem; namsi quis ita dicat, si homo est, cum sit animal, animatum est, non videtur facere apposita conditio consequentiae necessitatem; nam etiam si non sithomo, nihilominus tamen, cum sitamimal,animatum est: at si ita ponatur, si sit bomo, cum sit animatum, est animal, videtur consequentiae ratio in conditione consistere. Neque enim necesse est, cum animatum sit, animal esse, nisi homo vel aliquid tale fuerit, quod animatum esse proponitur, tunc enim quod animatum est, animal esse necesse est, homo namque vel quodlibetaliud taleanimatum est. Per singulas igitur propositiones eundum est, et spectanda est earumsingularumnaturabocmodo: Prima propositio per quam enuntiatur, si est a cum sit 6, est c, talis esse debet, ut quidem possit esse etiam praeter a, si tamen a fuerit,; non esse non possit. Rursus idem 6terminuspossitesseetiam cum non est c, nec sit necesse ut posito sit etiam c, sed tunc tantum necesse sit esse c, quando terminus a terminum sequitur, ut si sit ahomo, animatum, animal: animatum enim et præter hominem et praeter animal esse potest. Si vero sit homo, animatum essenecesseest, et cum animatum hominis essentiam consequatur, consequitur in ipsum animatumsitanimal. Itemseeundam propositionem, quae ait, si est a cum sit b, non est c, hujusmodi esse oportebit, ut quidem praeter a esse possit, sed cum fuerit a, necesse sit esse etiam b.