Latin
Book 1
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si est a homo, cum sit animatum, est animal Si est a homo, cum sit animatum, non est insensible. Si est a homo, cum non sit animatum, est sensibile. Si est a homo, cum non sit animatum, non est insensibile. Si non est a animatum, cum sit insensibile,est invitale. Si non est a animatum, cum sit insensibile, non est vivens. Si non est a animatum, cum non sit sensibile, est invitale. Si non est a animatum, cum non sit sensibile,non est vitale. Expeditis igitur his syllogismis qui ex talibus propositionibus fiunt,quæ prima prædicativa,secunda hypothetica copulantur, nunc ad eos transitum faciamus, qui ex prima conditionali, secunda vero præ. dicativa nectuntur, quarum omnium numerus ponendus est, ut de quibus loquamur lector agnoscat.