Latin
1.4.30 to 1.4.49
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.4.30-49
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur non sit invitale, potest et esse et non esse animal et homo. lIis igitur ita expeditis, illud in commune dicendum est, quod superiores quatuor propositiones ita faciunt conditionem, si Fuerit a, posteriores vero si non fuerit, ex quibus omnibus syllogismi tali ratione nascuntur. Ex prima propositione, si cum sit a, est est c; atqui cum sit a, est b, est igitnr c, vel ita: atqui non est c, cum igitur sit a, non est b. Posse vero fieri tales conclusiones, ex superius descriptarum propositionum natura eognoscimus poteratenim a terminus esse; et non esse cum b. Item ex secunda, si cum sita, est non est c; atqui cum sit a, est b, non est igitur c; vel ita; atqui est c, cum igitur sit a, non est b. Ex tertia veroutrobiqueassumptisterminis collectiones fiunt, ut si cum est a, non est b, est c: atqui cum sit a, non est b, est igitur c; vel ita: atqui cum sit a, est, b, non est igitur a; vel ita: atqui non est c, cum igitur sit a, est b; vel sic: atqui est c, cum igitur sit a, non est b. Quæ idcirco facta est utrobique collectio,quoniamin his terminis hee propositiones poterant poni, in quibus immediatacontraria repriebantur. In illis enim alterius positio alterutrum perimebat, et alterius interemptio ponebat alterum. Ex quarta, si cum sit a, non est b, non est c; atqui cum sit a, non est b, non est igitur c; vel ita: atqui est c, cum igitur sit a, est b. Ex quinta, si cum non sit it, est b, est c: atqui cum non sit a, est b, est igitur c; vel sic: atqui non est c, cum igitur non sit a,non est b.