# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.72-78

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 1.72 to 1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.72

si vero affirmemus,nulla est conclusio. Nam si non est c, erit a, si non est a, non erit b, si igitur non sit c, non erit b, quod si affirmetur c, nihil est necessarium, sive enim necesse est esse, sive non necesse est esse a, nihil ad b, ut in superioribus terminis poterit ostendi: si enim vivit, et si necesse est esse animatum, non necesse est tantum esse animal vel non esse; quod si non est necesse esse animatum, non necesse est esse vel non esse animal, ut vero necesse sit non esse animatum, fieri non potest. Ex octava proposidone conclusio talis est, cum ita proponitur: si non est a, non est b, et si a, non est c: dico j quoniam si est £,non est c,nam si est b,est a, quod si est a, non est c, si igitur est b, non erit c; quod si terminum neget assumptio, nihil est necessarium, si enim non sit b, non necesse erit a esse vel non esse, quo fit ut ne quidem, velutin his terminis, si sit a animatum, animal, inanimatum.Si igiturproponamus,si non est animatum, non est animal, si est animatum,non est inanimatum, et assumamus, sed non est animal, non necesse et esse vel non esse animatum, quocirca ne inanimatum quidem, at si terminus assumatur, si quidem cum affirmatione ponatur,eritnecessitas syllogismi, nam si est c, non est a, quod si non est a, non est b, si igitur est c, non est b; at si termimun negetassumptio,nihil estnecessarium,nam si non est c, non necesse erit esse vel non esse a. Quo fit ut ne quidem,nam si non est inanimatum, fortasse quidem sit necesse esse animatum,sed non necesse est animal esse.Invenientur autem termiai in quibus non necesse sit esse a,veluti si ponamus nigrum, a album,negatio nigro non consequitur ut affirmetur album.Et secundae quidem figuraein aequimodas complexionesomnes(ut arbitror) explicuimus, si vero aequimodae sint, nullus omnino fit syllogismus.iEquimodse vero fiunt hoc modo: quotiescunque enim a terminus ad bet ad csimul esse vel non esse ponitur,quoquomodo atque termini varientur.Harum igitur quae.equimodaeesse dicuntur complexiones,nulla est complectibilis.Suntautem omnes aequimodse complexiones hæ:

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
