# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 2.22-35

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 2.22 to 2.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.22

Quaedam enim quae non sunt mortua, animata sunt,ut arbores. Quaedam vero cum mortua non sint, non sunt animata,ut lapides,quo fit mortuum destruatur.Ex secunda propositione hic modus est colligendi, si est b, est a si non est c, non est a; dico quidem si est b, erit c. Nam si est b,est a,quod si est a,estc. Ita enim convertitur talispropositio,quse ait,sinon est c, non est a, si igitur est, est c. Quod si termimus negetur, nulla fit neccitas syllogismi.Nam si non est A, non necesse est esse vel non esse a. Quocirca ne ad quidem ulla necessitas perveniet, ut in his terminis patet, nam si sit animal,aanimatum, corporeum; et proponatur si est animal, est animatum,si non est corporeum, non est animatum, et assumatur, atqui non est animal, non necesse est esse vel non esse corporeum, vero terminus,si negetur,eritnecessilas syllogismi. Nam si non est c,non est a. Quod si non est a, non est b., Ita enim converti potest. Si igitur non est c, non erit b. Si affirmetur, nulla est necessitas, nam si est corporeum, non necesse est animatum esse vel non esse.Quocirca nec animal quidem esse vel non esse necesse est.Tertia propositio talem recipit conclusionem, si non est b, est a, si est c, non est a; dico quia si non est b,non erit c, si enim non sit, est b, est a. Quod si sit a, non erit c, ita enim poterat converti ea pars propositionis, quas, si esse terminus,a terminum non esse dicebat.Fit igitur ut si non sit b,non sit c, quod si affirment esse terminum, nulla est necessitas conclusionis.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
