# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 2.36-52

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 2.36 to 2.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.36

Nam si sit b, necesse est quidem non esse a, sed non necesse est esse c,ut in his terminis,si sit animatum, a animatum, animal. Si quis igitur sic proponat, i si non est animatum,inaminatum est,si est animal,' non est inaminatum.Si igitur ponamus esse animatum,sequiturquidem ut non sit inaminatum,sed non necesse est ut sit animal. Si vero terminus affirmetur,fiet necessaria conclusio hoc modo.Nam si est c, non est a, si non est a, est b. Id enim sequebatur eam propositionem, quae; si non esset terminus, a terminum esse dicebat. Si igitur sit c,est b; quod si idemcterminusabnuatur,nullus estsyllogismus. Nam si non sit c,non necesse est esse vel non esse a. Quo fit ut ne quidem.Nam si non est animat,non necesse est esse vel non esse inaminatum.Quocirca ne animatum quidem. Ex quarta propositione talis est syllogismus, si non est b, est a, si non est c, non est a; dico quia si non est £,est c. Nam si non est b, est a, si vero a fuerit, neeesse est esse c. Id enim consequituream propositionis partem quæ ait, si non est c, non est a. Si igitur non sit b,est c. At si terminus affirmetur,nullus est syllogismus. Sequitur enim ut non sit a,sed non sequitur ut sit vel non sit c, velut in his terminis. Nam si sit quidem insensibile, a animal, animatum, et proponatur, si non est insensibile,esL animal,si non est animatum, non est animal, si sit insensibile, non est animal, sed non necesse est esse vel non esse animatum,cvero terminus si negetur,fiet protinus syllogismus.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
