# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 2.53-66

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 2.53 to 2.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.53

Nam si non est c, non est a, si non est a, erit b. Id enim consequitur eam propositionis partem quæ dicit, si non est & esta. Si igitur non sit c, erit b. quod si sit c, non necesse est esse vel non esse a.Quo fit ut ne quidem. Nam si est ani-; matum, non necesse est esse animal vel non esse. Quo fit ut ne insensibile quidem esse vel non esse necesse sit.Et hactenus quidem quatuor modos ita disposuimus,ut ad bterminum,quoquo semodo habet,a terminus esse poneretur, ad vero non esse. Nunc iia statuamus, ut a terminus ad terminum non esse dicatur, ad vero esse, ordine scilicet commutato. Omnes vero esse non aequimodas propositiones illud ostendit quod a quidem affirmative ad est, ad negative proponitur, aut si negative ad b,affirmativam ad retinet enuntiationem.Quinta igitur propositio talem facit syllogismum,cum talis est propositio, si est b, non est a, si est c, est a; dico quia, sit est b, non est c, nam si est b, non est a. Si vero non sit a, non est c, Id igitur talem propositionem consequebatur, quas si esset terminus a quoque esse dicebat, si est igitur b, non est c. A t si negetur b, nullus est syllogismus, si enim non sit b, non necesse est esse a. Quo fit ut nec ad quidem necessitas ulla perveniat,et id terminis idem patet, nam si sit quidem mortuum, a animatum, animal, et sit ita propositio, si est mortuum,non est animatum,si animal est, animatum est,et assumamus non esse mortuum,non ne. cesse est esse vel non esse animatum,nam et quae adhuc animata sunt,et suae nunquam fuerunt, non sunt mortua, quocirca non sequitur ut sit vel non sit animal.Quod enim mortuum non est, potest esse animal, ut canis vivens, et non esse ut lapis.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
