Latin
2.67 to 2.80
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 2.67-80
Unproofread scanNot analysed yet
At si terminus affirmetur,erit perfecta conclusio non esse; nam si sit c, est a, si vero sit a, non erit b. Id enim consequitur superius positum propositionis modum; si igitur sit c, non erit b, at si negetur c, neque ad a neque ad necessitas ulla perducitur, velut in his terminis,nam si non est animal, neque animatum, neque mortuum vel esse vel non esse necesse eat. Sextae propositionis haec conclusio est, si est b, non est a, si non est c, est a; dico quia si est b, erit c, nam si est b, non est a, si non sit a, erit c. Talis enim in hac parte propositionis est consequentia. Si igitur sit b, erit c, quod si terminusabnuatur,nihilnecessarium fiet, nam si non sit £,neca nec terminos vel adesse vel non adesse sequitur ulla necessitas, ut in terminis patet, Dam si sit mortuum, a animatum,c inanimatum, et proponatur, si mortum est; non est animatum,si inanimatum non est,esse animatum, si non sitmortuum,non necesseest esse vel non esse animatum. Quocirca ne inanimatum quidem; atsic terminus assumatur,si quidem in negatione sitpositus, fiet rata conclusio non esse terminum, nam quoniam non est c, est a, at si sit a, non est b, si igitur non sit c,non erit b. Quod si affirmeturc terminus, nihil est necessarium, neque enim si sit c, quamvis a non esse necesse sit, ad terminum ne. cessitas nulla perveniet,ut etiam in terminis patet, nam si sit inanimatum,necesse est non esse animatum, sed non necesse est esse mortuum. Septimae propositionis talis estsyllogismus. Enuntietur enim si non est b, non est a, si est c, est a;