# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 2.91-95

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 2.91 to 2.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/2.91

Id vero tali liquet exemplo,si sit animatum,a animal,c insensibile, et proponatur,si non sit animatum,non est animal, sinon sit insensi bile,est animal.Si igitur affirmemus in assumptione terminum, et dicamus, atqui est animatum,non necesse est esse vel non esse animal vel insensibile.QuocircanuIlusest syllogismus,at si terminus abnuatur,fiet protinus syllogismus,nam si non est c, est a,si vero est a, erit b,si igitur non sit c,erit b; quod si terminus affirmetur,nihil est necessarium, nam et si a terminum non esse necesseest,quanturu ad bterminum nihil necessarium cadit; id vero tali demonstratur exemplo: si sit insensibile, non est animal, quod si non est animal, non necesse est esse vel non esse animatum.In non asquimodisigitur propositionibus sive sive terminus assumatur,octo necesse est ex utraque parte fieri syllogismos.Reliquas vero ex utraque parte octenae complexiones necessitate privatæ sunt. At si sint æquimodæ, nullos omnino est syllogismus. Æquimodae vero dicuntur quoties a terminus ad utrosque vel esse vel non esse proponitur.Omnes autem aequimodae propositiones sunt hujusmodi:

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
