Latin
Book 2
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 3
Unproofread scanNot analysed yet
Si est b, est a, si est c, est a. Si est b, est a, si non est c, est a. Si non est b, est a, si est c, est a. Si non est b, est a, si non est c. est a. Si est b, non est a, si est c, non est a. Si est b, non est a, si non est c, non est a. Si non est b, non est a, si est c, non est a. Si non est b, non est a, si non est c, non est a. In quibus etperconsequentiampropositionumsuperius designatam,et perexempla currentes possumus lucide et constanter agnoscere, nullum omnino in syllogismis fieri necessitatem. Quocircacum tribus terminis texitur propositio, et ex prima quidem figura fiunt syIlogismi sedeeim,exsecunda syIlogisrni sedecim,ex tertia etiam totidem colliguntur,omnes ex tribus terminis syllogismi quadraginta octo sunt. Restat vero ut de his syllogismis nuncdicamusqui duabus hypotheticis connectuntur,quorum quidem consequentiæ similis modus est,ut in his propositionibus quæ ex duabus categericis ac simplicibus efficiebantur. In omnibus enim si quidem velimus astruere, primam totius propositionis assumemus partem,si vero in conclusione aliquid est destruendum,secunda negabitur. Sive autem prima denegetur, sive posterior affirmetur, nulla fit omnino necessitas, nisi in quinta, septima tertia decima et quinta decimapropositiones. In quibus non complexionis natura, sed terminorum proprietas consequentiam facit,sicut in bissyllogismisfieri docujmus qui in his propositionibus constant,qua3duabussimplicibus continentur: horum autem omnium qui ex duabus hypotheticis constant, propositiones apposui, quarum differentias cum lector agnoverit, ad earum exempla necesse est revertatur,quæ ex simplicibus et categoricis junctae sunt. Sunt autem omnes propositionum differentiae, quae ex duabus hypotheticis copulantur hujusmodi: