Latin
4.108 to 4.117
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 4.108-117
Unproofread scanNot analysed yet
vel ita,atquicum sit c,est d,cum igitur non sit a, est b. Quinta decima rursus quatuor colligit syllogismos, hoc modo: si cum non est a,non est 6, cum non sit c, est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur non sit e, est d; vel ita, atqui cum non sit a, est b, cum igitur non sit c,est d; vel ita, atqui cum non sit c, non est d, cum igitur non sit, a, est c; vel ita, atqui cum non sit c,est d,cum igitur non sit a, non est b. Ex sexta decima propositione; si cum non sit a,non est b, cum non c, non est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur ron sit c, non est d; vel ita atqui cum non sit c, est d. Cum igitur non sit a, est b. Ex quibus omnibus quadragintaconclusiones fiunt. Sedecim quidem assumpta prima conditione, ita utin prima propositione est posita. Sedecim vero assumpta secunda conditionecontrario modo atque in propositione est collocata. Octo vero ex quinta, septima,tertia decima et quinta decima propositionibus fiunt assumptisprimisquidem conditionibus contrario modo,atquein propositione proferebantur secundis vero conditionibus eodem modo assumptis, ut in propositione fuerant collocatæ. Ut igitur omnium propositionumconclusionumque ratio clarescat,omnes hujusmodi enuntiationes cum propriis proposuimus exemplis.