# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 4.108-117

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 4.108 to 4.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.108

vel ita,atquicum sit c,est d,cum igitur non sit a, est b. Quinta decima rursus quatuor colligit syllogismos, hoc modo: si cum non est a,non est 6, cum non sit c, est d.Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur non sit e, est d; vel ita, atqui cum non sit a, est b, cum igitur non sit c,est d;vel ita, atqui cum non sit c, non est d, cum igitur non sit, a, est c; vel ita, atqui cum non sit c,est d,cum igitur non sit a, non est b. Ex sexta decima propositione;si cum non sit a,non est b, cum non c, non est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur ron sit c, non est d; vel ita atqui cum non sit c, est d. Cum igitur non sit a, est b.Ex quibus omnibus quadragintaconclusiones fiunt.Sedecim quidem assumpta prima conditione, ita utin prima propositione est posita.Sedecim vero assumpta secunda conditionecontrario modo atque in propositione est collocata. Octo vero ex quinta, septima,tertia decima et quinta decima propositionibus fiunt assumptisprimisquidem conditionibus contrario modo,atquein propositione proferebantur secundis vero conditionibus eodem modo assumptis, ut in propositione fuerant collocatæ. Ut igitur omnium propositionumconclusionumque ratio clarescat,omnes hujusmodi enuntiationes cum propriis proposuimus exemplis.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
