# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 4.28-38

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 4.28 to 4.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.28

itaque si cum animatum est, medicus est, cum inanimatum non sit, artifex est. Quarta propositio his terminis contexenda est, ut a quidem cum termino, autem cum vel esse vel non esse possit. Neque vero a cum c, neque cum d, ullo modo esse possibile sit, Tunc enim evenit ut si a posito, subsequatur, negato, negetur etiamd, ut si sita homo, b, niger inanimaturn,dalbum,bomo quidem præter nigrum, inanimatum vero praeter album et esseet non esse potest; neque tamen homo cum inanimato, neque nigrum cum albo esse possibile est; si tamen cum homo sit, niger est, sequitur ut cum non sit inanimatum, non sit album. Quintæ propositionis haec membra sunt, ut I! praeter b, et præter esse et non esse possint, sed a præter esse non possit, atque nunquam simul esse possint, ita ut si alterum non sit, alterum esse necesse sit, tunc enim eveniet ut si a posito negetur, posito subsequatur, ut si sit a quidem homo, aeger, animatum; sanus, homo quidem praeter aegritudinem, animatum vero praeter sanitatem et esse et non esse potest; sed si homo sit, animatum esse necesse est, et si non sit aeger, sanum esse necesse est: itaque fiet ut si cum homo sit, non sit aeger, cum sit animatum, sit sanus sexta propositio hos terminos hahere desiderat, ut a praeter b, et praeter d et esse et non esse possit. Idem vero a praeter c, etd praeter b, esse non possit. Tunc enim eveniet ut si a posito non est b, posito non sit d, ut si sit a homo, artifex, animatum, medicus,homoquidem praeter artificium, et animatum vero praatermedicinamesse et non esse potest, neque vero homo præter animatum, neque medicus praeterartificium esse potest.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
