Latin
4.50 to 4.53
Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 4.50-53
Unproofread scanNot analysed yet
Sed inanimatum cum animato,et nigrum cum albo simul esse non possunt. Sedsi negatum fuerit in animatum et consecutum sit nigrum, posito animato album esse negabitur. Item undecima propositio ea sit, ut neque a cum 6,neque cum d, simul esse possil,a vero sine c, et sine esse non possit, ita enim si cum a sit negatum, sequalur,cum a negabitur,d esse necesse est,ut si sit a inanimatum, medicus,c invitale, arlifex,inanimatum quidem medicus esse non potest, quocirca ne invitale quidem artifex: sed quod inanimatum est, non potest. non esse invitale, itemquequi medicus est non potest non esse artifex. Si igitur inanimatum negetur et medicum esse consequatur, cum negabitur esse invitale,artifex esse consequitur. Duodecima propositio est quam talibus terminis constare oportebit,ut a quidem praeter, b, at vero praeter vel esse vel non esse possit; Qvero sine c, et cum esse non possint, ita enim cadet ut si a negato, sequatur, negato, etiam negetur,ut si fuerit a inanimatum, album, invitale, a nigrum, inanimatum quidem præter album,invitale,autem praeternigrum vel esse vel non esse potest. Si tamen inanimatum homo sit, et sit album,cum invitale non sit, non erit nigrum. Tertia decima propositio his terminis connectenda est,ut a quidem praeter 6, at vero praeter esse possit, a vero atque c, et atque, d, ita I; imul esse non possint, ut si alterum eorum non fuerit alterum esse necesse sit, ita namque fiet ut si'cum a negatum sit, negetur,cum affirmatum fuerit, affirmetur,ut si sit a irrationabile,b aegrum, rationabile, sanum. Irrationabile namque prseteraegrum, et rationabile praetersanitatem esse potest,irralionabile vero atque rationabile, et aegrum atque sanum simul esse non possunt;