# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 4.61-75

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 4.61 to 4.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/4.61

Atque haec quidem ratio propositionum,quarum superius exempla descripsimus,idcircointelligatur assumpta,ut earum natura claresceret, non quo aliter inesse termini esse non possint. Nam, ut superius dictum est, non sufficitquolibet modo jungere terminos,ut fiant hypotheticae propositiones ex duabus conditionalibus conjugatae.Non enim si quis dicat, si cum homo est, animal est, cum dies est, lucet, talem fecerit propositionem quae duabus conditionibus constet, idcirco quia prior conditio non est secundae causa conditionis, hoc igitur superius positarum propositionum ratio demonstrat,quemadmodum fit, ut conditionem conditio consequatur. Quae cum ita sint de earum dicendum est syllogismis. Fit igitur ex prima propositione syllogismus hoc modo: si cum est a, est b, cum sit c, est d. Atqui cum sit a, est b, cum igitur sit c, erit d; vel ita, atqui cum sit c, non est d, cum igitur sita, non est b. Posse vero hanc esseassumptionem superius descriptapropositionum naturademonstrat.Item ex secunda propositione, si cum est a, est b, cum sit c, non est d. Atqui cum sit a, est b, cum igitur sit c, non est d; vel ita, atqui cum sit c,est d, cum igitur sit a, non est b. Ex tota, si cum sit a, est b, cum non sit c, est d. Atqui cum sit a est b, cum igitur non sit c, est d; vel ita, atqui cum non site, non est d, cumigitursita, non est b. Item ex quarta, si cum sit a, est b, cum non sit c, non est d. Sed cum sit a, est b, cum igitur non sit c, non d; vel ita, atqui cum non sit c, est d, cum igitur sit a, non est t.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
