# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 5.19-34

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 5.19 to 5.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/5.19

Quatuor igitur superius differentias per connexionem enuntiatarum propositionum esse diximus, si ex simplicibus propositionibus copularentur,hoc m'odo si est a, est 6; si non est a, non est 6, si est a non est b; si non est a,est b. Per disjunctionem quoque propositiones quatuor tenent differentias hoc modo: aut est a, aut est b: aut non est a, aut non est b;aut est a, aut non est 6; aut non est a,aut est b. Quarum quidem ea quae prima est et proponit,aut est a,aut est b.ln his tantum dici potest in quibus aUerum eorum esse necesse est, velut in contrariis medietatecarentibus, similisqueest ei propositioni quæ dicit: si non est a, est b. Quae enim proponit aut est a, aut est b, id intelligit, nequesimul utraequeesse posse,et si unum non fuerit,consequi ut sit alterum. Itaque si non sit a, erit b,sed haec una est earum propositionum quas in his quae per connexionem fiunt superius numeravimus. Quicunque igitur syllogismi in eapropositionefiunt, qua; est,si non est a, esl b, hi etiam in ea faciendi sunt quae per disjunctionem proponetur, ut cum dicimus,aut est a, aut est b. Fiunt igitur in superiore quatuor modis.Quamlibetenimpartem propositionis assumpseris, sive praecedentem, sive etiam consequentem,sive negativo modo, sive affirmativo, faciet syllogismum.Nam si haec propositio sit,si non est a, est b, sive non sit It, erit b; sive sit a,non erit b; sive non sit b, erit a; sive sit b, non erit a. In propositione quoque disjunctiva idem est. Nam cum dicitur,aut est a,aut est b,siquidem a fuerit, non erit;quod si a non fuerit, erit b;

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
