# De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 5.35-45

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, 5.35 to 5.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/5.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/5.35

et si non sit, erit a;si non fuerit,non erit a.Id quoque tali declaratur exemplo;nam si sit propositio,aut aeger est, aut sanus,qllidquid horum in assumptione assumptum fuerit,vel negatum,altera pars vel affirmabitur, vel negabiturhoc modo:Nam si sanus est, non est æger: si non est sanus,est asgerjsi aeger est, non est sanus; si non æger est, est sanus. Item ea propositio disjunctiva quae proponit, aut a non est, aut non est, fit quidem de his quae quolibet modo simul esse non possunt, etiamsi non alterum eorum esse necesse sit,similisque est si propositioni connexae per quam ita proponitur, si est a, non est 6. Quae enim sic enuntiat,aut non est a,aut non est b, id nimirum sentit, quod si a sit, esse non possit, id ita probabitur.Cum enim proponitur hoc modo, aut non est a, aut non est b,cum si assumaturesse a,non erit b. Quocirca ei propositioni connexæ similis est quae ita enuntiat, si sit a, non esse b. In hac vero propositione, duæ tantum complexiones syllogismos procreabant.Nam si esset a, non erat b et si esset b, non erat a. Si cum non esset a, non necesse erat esse vel non esse b. Sive autem non esset b, non necesse erat esse vet non esse a. Quocirca et in disjunctiva propositiones totidem syllogismos esse necesse e:-t, totidem vero in collectibiles complexiones; nam cum ita proponitur,aut non est a,aut non est b, ita dicitur, si sit a, non erit b: et si sit a,non erit b. Sive autem non sit a, non necesse erit esse vel non esse b.

---

Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml.
