# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 10-18

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, 10 to 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/10

Sed in hac verum falsumque auditor intelligit.Hæc enim oratio quae dicit omnis homo animal esl,vera vel falsa est. Interpretatio quoque est etiam hujusmodi oratio: Da mihi codicem. In qua verum falsumque nullus inveniat. Etenim da mihi codicem, neque verum esse potent neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur,quas enuntiationes, et propositiones vocamus,quse interpretationes sunt, disputaturus est, quoniamque de nominibus illis verbisque dicendum est, quid sint, quamve vim in significatione retineant.rectelibrum de interpretatione signavit.Nec nos hoc turbet, quod sunt quædam interpretationes de quibus in hoc libro non tractet.Tanquam enim si quis dehominedisputans, titulum operis de animali posuisset, quanquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret. Ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet,tamen quoniam de una quae est enuntiatio,et de nominibus et verbis,quae interpretationes simplices sunt,dicendum erat, de communi et generali vocabulum libro de interpretatione imposuit. Est autem intentio libri hujus de simplici enuntiativa oratione disserere.Simplex autem enuntiativa oratio est,in qua cum verum falsumve sit,illud tamen est ut sine conjunctione totus orationis ordo proponatur,ut est: Homo est, homo animal est, homo currit,homo pavidus currit. Hae enim propositiones sine conjunctione propositae sunt, et hae dicuntur praedicativae, quae sunt cum nomine et verbo.IIla vero quæ sunt hujusmodi: Si sol est super terram dies est, duplices atque hypotheticae, nec non etiam conditionales vocantur.Ponitur enim si hoc sit, hoc esse, id est si sol est, esse diem. Quare hae simplices non sunt, soi est eDlm,et ales est, duae propositiones sunt, quas una conjunctio si,copulat atque componit.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
