Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Oratione
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur,definitionem hominis interposuit,de qua nunc hoc dicit. Ita quidem interposita est definitiohominis tanquam si una esset oratio. Cur autem una sit oratio nunc, inquit, dicere intermittemus. Neque enim idcirco una esseputanda est, quia continue dicituretsibimet propinque,animal gressibile bipes. Posset enim videri horum continua,et sub una prolatione dicta, unam facere enuntiationem; sed hoc Aristoteles negat. Nam non idcirco una oratio est quia propinque et continue dicitur. Cur autem una ait, alterius est hoc tractare negotii,et de eodisputat in his libris quos Metapbysica inscripsit, quod est primi opus philosophi. Nobis autem hoc in ee. ohnda editione monstrandum est.