Latin
19 to 22
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 19-22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur. Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est,id est de simplici affirmatione et simplici negatione,quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus conjunguntur,ut in ea quae est: Homo currit, affirmatione, est homo nomen, currit verbum. Et rursum: Uomo non currit, negatio eodem nomine verboque conjungitur. Recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione, omninoque de enuntiatione simplici disputaturus est. Quoniam omnis enuntiatio simplex, verbis nominibusque conjungitur, primam disputationem de nominibus et verbis instituit. His enim prius ad scientiam venientibus, tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro,inchoans ipse sic proponit.