Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
In nomine enim quod est equiferus,ferus per senihil significat, quemadmodum in oratione quæ est equus ferus. Si enim sit oratio quae dicat equus ferus,duas res significat; equum et ferum. Utrumque enim est, unumsubstantia,alterumquale. Quivero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat subjectumesl; quocirca unum quoque permistioista significat: quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est equiferus,consignificat quidem ferus per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare; arbitremur,non jam erit pars nominis,sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe etrus. Quocirca,quoniam nominibus unum subjectum est,et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum,vel si non sit: canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum ccelestem,et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum. pars ejus feparata,et velut a tota compositione se juncta,in qua unum aliquid. consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.