# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-2

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-2

In nomine enim quod est equiferus,ferus per senihil significat, quemadmodum in oratione quæ est equus ferus. Si enim sit oratio quae dicat equus ferus,duas res significat; equum et ferum. Utrumque enim est, unumsubstantia,alterumquale.Quivero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat subjectumesl;quocirca unum quoque permistioista significat: quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est equiferus,consignificat quidem ferus per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare;arbitremur,non jam erit pars nominis,sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe etrus. Quocirca,quoniam nominibus unum subjectum est,et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum,vel si non sit: canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum ccelestem,et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum.pars ejus feparata,et velut a tota compositione se juncta,in qua unum aliquid. consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
