# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-3

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Verbo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/2-3

Dico uero quoniam consignifical tempus, ut cursus quidem nomen eSI,currit autem verbum, consignificat enim nunc esse. Supra in nominis diffinitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo, et diligentissimo quidem.Nam idem praedicamentum ad nomen relatum sine temporis cunsignificatione monstratur, ad verbum vero, videtur esse cum tempore. Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria, sine tempore est, si vero in actionem, quae verbi semper est. inducatur, mox proprietatem verbi ac temporis in se suscipit. significationem.Curritenimverbumest, etsignificat actionem, et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim nunc esse, id est præsens tempus. Consignificat autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit, actum quidem quemdamsignificat,cum eo vero actu in ipsa significatione verbi praesens tempusinducitur,atqueideodiligenter ait consignificat. Et est hæcverborum subtilitas in Aristotele mirabilis.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
