Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Infinitis
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam de praeteriti ac præsentis, futuri etiam temporisveritateet falsilate disseruit,nunc vim simplicis et praedicative prupositionis informat dicens quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat,id est,da uno subjecto unum prædicat, subjeotum autem illud aut nomen est, aut quod apud veteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est; prius enim dictum est quod homo nomen esset,non homo vero innominatum quidem apud antiquos,sed nunc infinitum nomen. Quoniam igitur manifestum est unum de uno prædicaresimplicem propositionem,omnis erit propositio simplex, aut ex nomine et verbo, aut ex infinito nomine et verho. Quod autem dixit. -Non homo enim nomen quidem non dico,sed infinitum nomen hujus. -modi est. Nomen, inquit, omnia definita significat, non homo vero quamvis unum quodlibet eorum designare possit,quæ homines non sunt, tamen quid designet infinitum est et dubium. Nam cum multa sint quae homines non sunt,et unum quodlibet eorum significare possit quid significet ignoratur:sicut enim non currit non est verbum simpliciter,sed infinitum verbum,ita nomina cum negatione non sunt nomina,sed infinita nomina. Erunl igitur in propositionibus subjecta aut nomina,aulinfinita nomina,præter verbum autem nulla est affirmatio vel negatio planissime docuit,quæ pars orationis in simplici propositione obtineat principatum. N am si praeterverbum fieri simplex propositio non potest,constat omnemvim simplicis propositionis verba complecti. Omnis au. tem propositio aut esse, aut fuisse, aut futurum esse aut hujusmodi aliquid habebit. Nam qui dicit curro currens est dicit. Et qui dicit cucurrit, currens fuit proponit; et quid dicitcurret, currenserit. Si ergo omnis propositio, aut esse, aut fuisse, aut futurum esse,aut aliquid hujusmodi utsit enuntiatio, retinebit,, manifestum est quod præter verbum esse non possit. Hæc enim,id est,fuit vel est,aut futurum est, verba sunt, ut ex his cognosci possit quae sunt superius posita atque confessa,cum diceremus verba esse quæ coosignificarent tempus. Etenim est,et fuit, et Coetera significationem temporis secum trahunt.