Latin
2.1 to 2.9
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Multa Peripateticis dediscernendis propositionibus quæessentuna, quæ multæ, consideratio fuit. Atque ideo nunc hoc elicit, et si una res, inquit, de pluribus praedicetur in propositionibus vel affirmativis, vel negativis, vel rursus res plures de una iterum prædicentur, et si pluribus illis rebus unum nomen sit positum,vel una res de uno nomine plura significanti prædicetur, si ex illis omnibus rebus unum aliquid non iii, non est una affirmatio, nec una negatio: si quis enim dicat animal rationale bipes homo est, unum hominem pluribus praedicando subjecit: sed haec sigillatim quidem dicta plura sunt, unam vero quamdam substantiam informant. Coeuntibus namque animali, rationali,et pibede fit una substantia animal rationale bipes, quod est homo. Et quanquam hæc silligatim dicta multa sint, si quis enim dicat animal,et rursus rationale, et intermisso tempore bipes, discretim multa significantia,tamen juncta in unum unam faciunt naturam, et hoc est quod ait: Ut bomo est fortasse animai, et bipes, et mansuetum; sed ex his unum fit, tanquam si diceret: Homo enim plura significat, sed ita, ei ea quae significantur discerptim dicantur. Nam etanimal, et bipes, et mansuetum designat. Dicimus enim hominem esse animal, et bipedem. et mansuetum; sed hæc juncta in unum corpus efficiunt unum animal mansuetum bipes, quod est homo. Quare quanquam de uno plura prædicata sint, tamen quoniam ex omnibus unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque negatio. Quod si duae res tales subjectae sint de quibus una res prædicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatio, nec una negatio. Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat, album et ambulans homo est, album et ambulare in unam naturam non conveniunt, nec fit ex utrisque aliquid unum,ita ut alicujus hæc duojunclasubstantiam forment. Quare sive affirmentur, sive negentur, sive subjecta sint, sive prædicata, non erit una affirmatio, nec una negatio, sed vox quidem una est.