Latin
2.1 to 2.9
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2.1-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio quidem quaestionis talis est. Quærit enim quoniam huic propositioni quæ dicit, omnis homo justus eSl,ea quae proponit, nullus horno justus est, et rursus ea quae dicit,omnis homo injuslusesL,videntur oppositæ, quae harum mais superiori affirmalioni, qua: dicit, omnis bomo justus est, conlraria est, utrum ea per quam proponimus, omnis homo injustus est, an certe negatio universalis, ea quae es), nullus homo justus est. Similiter etiam huic propositioni quae est, Callias justus eSI, propositio quæ proponit, Callias injustus est, an ea quae dicit, Callias juslus non est, contraria est. De quare hanc viam disputationis ingreditur: nam si ea, inquit. ,qua; sunt in voce illis quae sunt in anima famulantur, hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animæ reperitur, hoc idem evenire videatur in voce, quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem justum esse illa opinio opposita est, et illa est maxime contraria quae putat omnem hominem injustum esse, et in vocibus quoquo affirmatio ea quae est, omnis homo justus est. ,ei affirmationi magis contraria est qua: dixit, omnis bomo injuslus est. Quod si in opinionibus non hæc magis opponitur potius quam illa quæ dicil, nullus bomo justus est, et in vocibus quoque a(firmalio universalis videatur esse contraria, utraeque ergo et affirmatio quas dicit, omnis homo injustus est, et negatio quae dicit, nullus bomo justus est, erunt contrariae ei quae dicit, omnis bomo justus est. Quod autem dicit, quod si neque illic contrarii opinatio contraria est. Tale est enim justum esse et injustum esse, quanquam sit se. cundum habitum et privationem, praedicatio tamen hæc nunc, id est injustum csse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii, id est injusti affirmatio contraria non est, non erit et in vocibus conlraria affirmatio, sed potius negatio quae est, nullus homo justus est.