Latin
2.29 to 2.34
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 2.29-34
Unproofread scanNot analysed yet
affirmatio contrarii idem valeat, et sint unæ significatione. Quærendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, an secundum eam quæ dicit non esse diem, an secundum eam quae proponit esse noctem. Investigandum igitur est quae harum, quanquam unum utraque significet, mais est contraria ei qua; dicit esse diem; boc est enim quod ait. Et si est una secundum quam contraria, id est, et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam barum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi.