Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Oratione
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 20
Unproofread scanNot analysed yet
Affirmatio vero est enuntiatio alicujus de aliquo Ne. gatio vero enuntiatio aticuius ab alifjuo. Ad affirmationis et negationis determinationem enuntiationis nomen sumpsit,ut generis; est autem affirmatio quoties aliqnid de aliquo eum eo quod est esse prædicamus,utcum dicimus,Homo animal est, animal de homine prædicamus; quoties autem aliquid ab aliquo prædicando disjungimus,nrgaLio est, ut homo lapis non est,lapidem enim ab bomine disjungimus. Quare recta affirmationis et negationis facta est diff'initio.