# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 21

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Futuris Contingentibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/21

Igitur esse quod est, quando est, et non esse, quod non est, quando non est, necesse est. Sed non omne quod est,necesse est esse, nee omne quod non est,necesse est non esse.Non enim idem est omne quod est, necessario eSbe, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod nan est. Ei In contradictione eadem ratio est,esse quidem vel non esse omne, necesse est,et futurum esse, vel non.Non tamen dividentem dicere alterum necessarium.Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum navale cras vel non futurum esse. Sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, uel non futurum esse. Futurum autem uel esse, vel non esse necesse est.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
