Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Futuris Contingentibus
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 23
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quoniam similiterorationes vera; sunl,quemadmodum et res,manifestum est,quoniam quæcunque sic se habent, ut utrumlibet sint,et contraria ipsorum contingant, necesse est similiter se habere et contradictionem,quod contingit in his quæ non semper sunt,et non semper non sunt. Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam. Non tamen hoc vel illud, sed tdrumlibet, et magis quidem alteram veram,non tamen jam veram vel falsam. Quare manifestum est,quoniamnon est necesse omnis ajfirmationis et negationis oppositarum hanc quem veram, illam vero talsam esse. Neque enim quemadmodum in his quæ sunt,sic se res habet etiam in his quæ non sunt, possibilibus tamen esse, vel HOM esse, sed quemadmodum dictum est.