# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 24

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Infinitis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/24

Quoties, in quit, nomina permutantur etverbo,eæ dem propositionum significationes permanent. Quoties autem negatio permutatur, non eædem,nam si quis dicat: Est non homo albus, et non est horno albus,non idem significat permutata scilicet et transposita negatione. Quoties autem dicitur, est albus homo, et rursus est homo albus, idem transposita verba nominaque significant, et erunt eædem am rmationes: namsi quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis, duae negationes sint. Hoc autem monstratum est su p5rius fieri non p08se,sed semper unius affirmationis unam esse negationem.IJlius namque affirmationis quæ dicit, est albus homo, illa negatio est, quae dicil,non est albus homo; illius autem quae propunlt,est homo albus, si non est eadem illi afhrmationi quae enuntiat, est albus homo, sed est ab ea diversa, sit negatio vel ea quæ dicit, non est non homo albus, vel ea quae dicit, non est homo albus; sed ilIa quæ proponit, non est non homo albus, habet suam affirmationem ad quam referri debeat,eam scilicet quæ enuntiat, est non homo albus.IlIa vero quae dicit, non est homo albus, negatio est ejus quæ proponit, est homo albus. Sed si affirmationes eurum diversae sunt, diversae erunt etiam negationes.Si quis ergo dicat afirmationem quae proponit, est albus homo, diversam esse ab ea, quæ enuntiat, est homo albus, illud quoque concedat necesse estutnegationesquoque ipsarum diversæ sint,est autem negatio illius qua; dicit, est albus homo, ilia scilicet quæ proponit, non est albus homo. Rursus illius quæ enuntiat, est homo albus, est negatio,non est homo albus. Quare hae duae negationes, non est homo albus, et non est albus homo a se diversæ sunt. Rursus cum dicimus, est albus homo, et negatur non est albus homo, si de eodem homine utraeque dicantur,unam veram alteram falsam esse necesse est;ut si de Socrate dicatur, est albus homo, non est albus homo, quae cum ita sint, necesse est ut ejus quæ ait est albus homo negatio sit ea quae dicit non est albus homo; sed posita est quidem prius negatio quæ dicit non est albus homo ejus affirmationis esse qua: dicit est albus homo.Nuncvero monstramus illam quoque quae dicit non est albus homo ejus a[ilrmationis negationem esse quae dicit est albus homo, utræque enimverum inter se falsumque dividunt.Neque enim fieri potest ut si de uno eodemque homine dicatur, est albus homo, et non est homo albus, ut utraeque sint verae: quod si itaut nunc sunt positæ aliquando in veritate concordant, hoc idcirco evenit quia indefinitæ sunt, non quia verbi fiunt nominibusque transpo?it)s:quare evenit ut unius affirmationis duplex sit negatio. Quod autem diximus inferiori descriptione magis liquebit.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
