Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Verbo
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et est semper eorum quæ de altero dicuntur nota, ut eorum quæ de subjecto vel in subjecto sunt. Semper, inquit, Verbum ea significat quae de altero praedicentur. Qua: sint autem haec quanquam brevissima, ipse tamen ostendit. Est autem consuetudo Aristotelis ea quae accidentia sunt, in subjecto esse dicere. Nec non etiam eadem ipsa accidentia de subjecto praedicari, idcirco quod omnia quaecunque accidentia sunt, vel denominative, vel quolibet alio modo et de subjecto praedicantur, et in subjecto sunt. Nunc ergo boc dicit, tale quiddam significat verbum, quod semper accidens sit, quod accidens vel in subjecto semper, vel de suhjecto praedicatur. Est alia quoque expositio hoc modo, de subjecto dicitur genus semper ad species. Ergo eorum quae sunt accidentia, alia sunt individua, alia generalia,et illa quidem quæ sunt individua, in subjecto tantum sunt, ut quodlibet porticulari corpori accidens, alia vero sunt gmeialia accidentia, quae de aliis accidentibus praedicaulur, ut de subjectis, ut est color, namque praedicatur de albedine et nigredine et caeteris. Ergo nunc omne, inquit, verwu*x' bum quiddam quod de altero prædicatur,significat. Sed hoc hujusmodi erat, quod aut particulare sit,et in subjecto tantnm, ut est,currit. Cursusenim de nullo alio praedicatur subjecto, nisi tantum in subjecto est,aut generale erit illud accidens et universale, ut de alio rursus accidente prædicetur ut de subjecto, ut sidicam movetur. Hoc enim quod dicimus movetur, de subjecto cursu praedicatur, qui currit enim movetur. Significat igitur verbum aut particulare accidens, quod est tantum in subjecto, aut universale, quod de alio accidente velut de subjecto praedicatur. Hactenus definitionem verbi distribuit. Nunc vero sicut fecit in nomine, ea quae in verbum incidere poterant, et verba non esse, a verbi ratione et propnetate disjungit.