# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 3.1-13

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, 3.1 to 3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/3.1

Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis, significativa paulo post propositurus est,primum explicat quorum sint significativa quaecunque significant, id est, qusedesignentipsum nomen et verbum. Tota autem ratio sensus hujusmodi est Tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus, intellectuque discernimus. Intellectus vero qui bus res ipsas addiscimus. Voces quibus ad quod intellectu capimus, significamus. Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hæ sunt litteræ, harum enim scriptio vocum significatio est. Cum rigitur haec sint quatuor, res,iutellectus, vox, littera; rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant. Intellectus vero animae quaedam passio est.Nisi enim quamdam similitudinem rei quam quis intelligit in animae ratione patiatur,nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio, et ejus mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectæ similitudinem, unde fit ut intellectus,et similitudo sit rei,et animae passio.Horum autem rursus quatuor,duæ sunt naturales,duæ secundum hominum positionem.Voces namque etlitteraesecundumhominum positionem sunt. lntellectusautem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gentes diversis vocibus utuntur et litteris. Idcirco quoniam ipsi sibi voces, quibus uterentur,et litteras quibus scribeient, composuerunt.Intellectus autem et res nullus posuit,sed naturalitersunt.Neque enim quodapudRomanos estequus,apud barbaros cervus est, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est.Præterea neque quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant.Sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta.Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam,res et intellectus.Nunc ergo hoc dicit,quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas etiam voces litteræ significant.Sunt autem intellectus animæ passiones,el vocesquidemetlitterse naturales non sunt.Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes gentes, ita nee litteræ.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
