Latin
3.14 to 3.28
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 3.14-28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed intellectus et res easdem apud omnesquamlibetdiversissimasgentes invenies. Atque hoc est quod ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae, id est, ipsæ, inquit, voces intellectus qui sunt animae passiones significant, eorumquesunt significativae; ergo ea quae sunt in voce significant illas; et earum sunt notas quas sunt animæ passiones. Animae autem passiones intellectus sunt. Igitur ea qua; sunt in voce, intellectum qui sunt in anima passiones, notae sunt eosque significant. Quoniam his, id est vocibus, omnis significatur inteJligenliamentisque conceptio. Atvero quod addidit: Et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce, tantumdem valet quantum si diceret: Notæ sunt litteræ quæ scrihuntur verborum et nominum quae sunt in voce. Monstravit igitur voces intellectuum esse significativas, et litteras vocum; nunc de eorum natura pertractat, dicens: Et quemadmodum nec litterae omnibus eaeaem, sic nec eaedem voces. Hoc ad monstrandum valet voces et litteraspositioneconstitui,non natura. Etenim diversae apud diversos sunt voces et littera, et quemadmodum litterae eædem apud omnes homines non inveniuntur,itaquoque nec voces. Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur,hoc non naturaconstitutum esse, sed positione. Quod vero addidit: Quorum autem hae primum notae sunl,eædem omnibus passiones animæ sunt, et quorum hae similitudines,res etiam eadem, ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones animae sunt,rerumverosimilitudines. Ergo nunc quidem hoc dicit: Quorum hæ, id est voces, de quibus supra dixerat,notæ sunt,eædem sunt animæ passiones, et ut nec litterae sunt eaedem, sic nec eaedem voces Quorumergo haevoces significativae sunt, id est passionum animæ, haesuntapudomnesesedem significant autem voces illa quæ sunt intellectus: intellectus igitur animæ passio est,apud omnes ho.