Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 34
Unproofread scanNot analysed yet
At uero neque necessarium esse sequitur ad possibile esse, neque necessarium non esse. Illi enim utraqne contingit accidere,horum aulem utrumlibet verum fuerit, nondum erunt illa vera, simul enim possibile est esse et non esse. Si vero necesse est esse uel non esse, non eril possibile utrumgue. Relinquitur ergo non necessarium non esse sequi ad possibiLe esse,hoc enim verum est et de necesse esse, hæc enim fit contradictio ejus quæ sequitur ad non possibile esse. Illud enim sequitur hoc quod est, impossibile esse, et necesse non esse,cujus negatio est, non necesse non esse. Sequuntur igitur et hæ contradictiones secundum prædictum modum, et rcimpossibile contingit sic positis.