# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 37

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/37

Ad superiorem possibilis et necessarii consequen'- tiae reversus est quaestionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quae est necessarium esse, sive enim consentire dicatur, sive non consentire, aliquid impossibile et inconveniens utroque modo contingit; nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consenlire ei quod est necessarium esse, consentiet ei negatio possibilis, ea quæ est non possibile esse; sed si ista consenliet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget, el dical nou esse negalioDem ejus propositionis quæ est possibile esse, eam quæ dicit non possibile esse, sed illam potius quæ proponit, possibile est uon esse, quamquam falsum sit, tamen ne hæc quidem ei quo est necessarium esse convenire potest. Fit enim negatio ejus quae est possibile esse, ea quae dicit, possibile est non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quae dicit, necesse est esse, sequitur negatio ea quæ est, possibile est non esse, sed quod necesse est esse, falsum est dicere quoniam possibile est non esse. Quod enim necesse esl esse, dici non polesl fieri posse ut non sit, sed potius non posse Seri ut non sit: quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse, et consenlire ei quæ dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconveniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse, erit igitur quod necesse est esse, possibile non esse, et erit contingensquod necessarium est. Possibile autem et contingens ill utramque partem facile vertitur, et ad esae et ad non esse. Quod autem necesse est esse, interclusum habet eventum ad contrariam dictionem. Ut si necesse est esse, ut non sit, fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sil, impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile est potest etiam non esse, et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est, posse non esse, et esse conlingens, quod est inconveniens. Hanc igitur dnbitationem solvens, ita sequitur:

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
