Latin
Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 38
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est autem quoniam non omne possibile, vel esse, vel ambulare, et opposita valet. Sed est in quibus non sit verum. At primum quidem in his quæ. non secundum rationem possunt, tat ignis calefactibilis est, et habet vim irrationabilem, ergo secundum I'ationem polestales eædem plurimum ctiam contrariorum sunt,irrationabiles vero non omnes,sedquemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere, et non calefacere, neque qllæcunque alia semper agunt. Alia vero possunt et secundum irrationabiles potestates simul opposita suscipere, sed hoc idcirco dictum est quoniam non omnis potestas oppositorum est, neque quæcunque secundum eamdem speciem dicantur.