# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 4-2

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/4-2

'Simplicia, inquit, nominis partes, quoniam non constant ex aliis partibus,ne imaginatione quidem significationis aliquid prod unt,ut in eo nominequud est homo, neque ho, neque mo, quidquam significant, neque significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est.In his vero quae composita sunt, quoniam ex duobus signiticativis in unam significantiam rediguntur,vult quidem significare aliquid pars, sed nihil separata designat. In eo enim quod est equiferus, dat quidem imaginationem aliquam significationis, et putatur significare ferus. Hoc est enim quod dicit; vult quidem, sed nihil extra separatumque significat.Si enim boc ipsum ferus ut pars nominis dicatur,dimidium nomen dicitur ejus quod est equiferus, dimidium autem nomen nibil designat. Ergo id quod dicimus ferus, cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat, id es equiferus, separatum etiam nihil extra designatt Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus,non in al. terius nominis parte ponatur, per se sibi significavelut nomen. Ergo non est similis in simplicibu nominibus compositisque partium consignificatios Sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae. significant,nec significare putantur,Compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare, et dant significationis imaginationem, et significare aliquid putantur, sed nullus separatim retinent significationem.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
