# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 45

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, Book 2, De Enuntiationibus Modorum, Possibilis, Contingentis, Inpossibilis, Et Necessar…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/45

Palel, inquit, ac liquet omnia quaecunque secundum necessitatem sunt, semper esse secundum actum. Quoniam enim ignis ex uecessitaLe calidus est,actu quoque semper calidus est. Quocirca si quae sempiterna sunt omnibus quæ non sunt sempiterna priora sunt,eliam ea quae semper aclu sunt, his quæ sunt potestate priora sunt. Horum autem omnium divisionem facit: sunt enim,inquil,alia quidem praeter potestatem, actu tantum, ut sol non potestate movetur, sed acLu, et illam movendi poteslalem non babel, quae non est quidem, sed esse potest, sed actum habet solum, a potestate vero quae praeter actum solet esse, relinquitur. Primae etiam substantiae actu quidem sont, nunquam vero po. testate, primas autem substantias dicit, divinas scilicet et sempiternas, non eas quas in praedicamentis primas esse monstravit, id est individuas. Tunc enim de his loquebatur primis, qua? nobis primae sunt, nunc de his quænatura sunt primæuxdivinae sunt scilicet et sempilernæ. Alia vero, ait,sunt quae sunt actu cum potestate, id est quae et actum habent, et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricala jam domus, aliquando potuit fabricari, et prius habuit potestatem secundum tempus, postea vero actum; sed natura actus prior est potestate. Ars vero ipsa actum cogitatione praecipit, formamque domus prius sibi ipsa designat et efticit: quare natura actus prior est potestate, potestas actu prior est tempore. Alia vero sun!, inquit, quæ aclu quidem nunquam sunt, semper autem sunt potestate, ut numerus infinitus quidem est, quod cum semper in infinitum possis augere, sed actu infinitus non est, Quemcunque enim numerum sumpseris,actu finilu3 est; quemlibet enim dicas numerum, finita illum numerositas necesse esl complectatur, ut decem vel centum. Infinitus vero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non lamen ut quilibet actu sil nnmerus infinitus.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
