# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 5-2

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Nomine. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/5-2

Secundum placitum l'ero. Quoniam naturaliter nomen nullum est,sed quando ftt nota.* Tunc enim significat nomen secundum placitum, quando fit nota aJicujus rei, id est quando significat aliquam rem,ut scindapsus.Qu.mdiu enim huic voci nihil subjectum est,scindapsus nomen non est. Nam nominis est significare subjectum,scindapsus autem subjectum non significat. Non initur nomen est.Ac rursus est hujus constituere subjectum, nominis autem significare subjectum est. Non enim nomen aliquid diceretur, nisi a subjecti significatione boc traheret, præcipue cum nomen dicatur quasi notamen. Itaque cum scindapsus subjectum significat nomen est. Constat igitur nomen esse secundum placitum, sed tunc quando fit nota, id est quando aliquod subjectum significat.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
