Latin
7.1 to 7.12
Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 7.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de futuropossitesse judicium, a præsentibus trahit exemplum: ait enim hanc esse rerum consequentiam, utrem subsistentem propositionis veritasconsequatur, veritatem propositionis rei, de qua 10- quitur propositio, essentia comitetur. Nam si hic lapis vequodlibet aualbum est, verum est de eo dicere quoniam album est, et hoc convertitur. Nam si verum est dicere de eo quoniam album est, sine dubio album est, et album esse necesse est, itaque fit ut res veritatem, et veritas rem, de qua proponitur, subsequatur. Rursus si hic lapis albus non est, verum est de eo dicere quoniam non est albus, et si de eo verum est dicere quoniam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum vere dicatur quoniam non est albus. Idem quoque etiam in mendaciis valet. Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur. Et si quis de alio mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat, aliquis esse albam mentitus est, quocirca necesse est illud quoque non esse de quo mentitus est. Ita igitur veritas quidem rei quae est, et res quæ est veritati, falsitas vero rei quae non est, et res quae non est, falsitati convertitur, quod si hoc est in omnibus rebus, quidquid dioitur cum veritate vel falsitate, ad rem quae est vel non est convertitur. sive negatio sil, sive affirmatio, et unam veram semper, alteram falsam esse necesse est; si una definite vera est, impossibile quiddam ex bac positione continget. Evenient namque omnia, quaecunque sunt vel fiuntexnecessitatefieri, etnihil a casu, nihil que esse possibile quod sit, et non esse possibile. Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur, sed totum erit ex necessitate. quidquid evenerit.